Latin
4.13.1 to 4.13.9
Marko Marulić, Evangelistarium 4.13.1-9
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim si iustitia pietate-que pręditi homines ab omnipotenti Deo tot tantis-que bonis afficiantur in terra, quanto magis in cęlo? ubi ęternum eis ipse constituit habitaculum, ubi sedem perfectę consummatę-que beatitudinis esse uoluit. de qua in Prouerbiis dicitur: Habitacula iustorum benedicentur. et in psalmo: Sanctificauit tabernaculum suum Altissimus. Cum-que ita sit, illi procul dubio qui illuc transferentur, perpetuo benedicti ac beati erunt, gaudentes in conspectu Dei semper, iam salutem consecuti nulli prorsus iniurię obnoxiam, nullius solicitudinis participem, bonorum omnium plenam atque confertam. Iccirco psalmista ait: Vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum. Idem alibi: Gaudebunt campi et omnia quę in eis sunt. Tunc exultabunt omnia ligna siluarum a facie Domini. quoniam uenit iudicare terram. Tunc enim iusti rapientur ab angelis obuiam Christo |et ad partem dexteram collocati cum ipso ad cęleste regnum transmigrabunt. ipso Christo Domino dicente: Venite benedicti Patris mei percipite regnum a constitutione mundi uobis paratum. qui et in peregrinos hospitales, et in egenos liberales, et in afflictos fuistis misericordes. accipite tandem pro modicis magna, pro terrenis cęlestia, pro breuibus sempiterna. Hęc igitur erit benedictio illa, de qua Salomon ait: Benedictio Domini super caput iusti. Quam rem latius quidem explicat psalmista dicens: Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto eius? et respondet: Innocens manibus et mundo corde, id est, qui nec actionis improbę |nec cogitationis malignę uitio fuerit pollutus. deinde sequitur: Qui non accepit in uano animam suam |nec iurauit in dolo proximo suo, hoc est, qui post uanitates et insanias huius mundi non abiit |nec quenquam uerbis ad fraudem compositis decipere est conatus . Hic inquit accipiet benedictionem a Domino |et misericordiam a Deo salutari suo.