Latin
4.14.30 to 4.14.43
Marko Marulić, Evangelistarium 4.14.30-43
Unproofread scanNot analysed yet
Capillus autem flauus, qui meretricibus conuenit, gulosorum impudentiam designat. quorum temeritati nihil obstat, quin semper obscoenum ac turpe aliquid dicant aut faciant. Tunc uero extenuatur capillus, cum bona animi per luxuriam consumuntur. Locus autem leprę ubique humilior prędicatur, quia in ea parte uirtus animę deprimitur, in qua peccatur, non in qua non peccatur. potest enim fieri, ut aliquis partim uirtutibus pręstet, partim alicui uitio deditus sit. Sexta lepra caluitii est. Si in caluitio inquit |uel recaluatione albus uel ruffus color fuerit exortus, et hoc sacerdos uiderit |condemnabit eum haud dubie leprę quę orta est in caluitio. Quoniam caluitium summa capitis occupat, per hoc superbię elationem signari reor. Semper se supra se errigit superbus, inani tumet gloria, pares contemnit. Cum de animi bonis inaniter sese iactat, albus color est in uertice. cum de bonis corporis atque fortunę gloriatur, rubedo quę corporeis conuenit, sedet in capite. Et quia caluitio deforme sit, utpote capillorum ornamento uacuum, innuit nobis |nihil esse honesto uiro indecentius |quam inanis ac superba suimet iactatio. Septima uero ac suprema istarum, quę in Leuitico simul tractantur lepra |non hominis esse dicitur sed uestimenti. Vestis linea inquit siue lanea, quę lepram habuerit in stamine atque subtegmine |aut certe pellis uel quicquid ex pelle confectum est, si alba uel ruffa macula fuerit, infecta lepra reputabitur. Demus hanc (si libet) quod reliquum est, iracundię uitio. Cum enim nulla animi passio ita hominem infatuat atque dementat ut iracundia, merito lepra ista non hominis est, sed vestis. hoc est eius qui nihil in se hominis habet pręter figuram. qui-que uestimentum hominis dici potius debet quam homo. Qui cito irascitur, leuis est ut linum, qui cito placatur, mollis ut lana. qui immaniter furit, uestis ex pelle ferina est.