Latin
4.14.44 to 4.14.55
Marko Marulić, Evangelistarium 4.14.44-55
Unproofread scanNot analysed yet
Homo enim cum in honore esset, non intellexit |comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis. Lepra hęc in stamine est et subtegmine. quia iracundus et intus furore ęstuat |et foris petulanti ore rixatur. Quoniam autem ubique color albus ac ruffus leprę tribuitur, quęri potest, quomodo albedo peccato conueniat, cum pręsertim Ecclesia in Canticis nigram se prius fuisse fateatur cum erraret, deinde formosam, cum credens Christo sponso iuncta esset. qua ratione igitur lepra candida est uel ruffa? Sed quia uel tegimus peccata uel ostentamus, ideo arbitror lepram candidam hypocritarum sepulchris similium dealbatis. Ruffam uero lepram illos habere, qui manifesto et sub multorum conspectu erubescenda committere non uerentur. Denique Saluatori qui peccata nostra tulit, dicitur: Quare rubrum est indumentum tuum? Pręterea fit plerunque ut cum in peccato deprehendimur, ora inficiat rubor, dum accusari magis quam peccare pudet. Quare etiam locus leprę humilior est quam cętera quę sana sunt? quia peccatum ad terram animam premit |humi-que allidit |undę et labi, atque cedere dicitur qui peccat, stare uero et rectus esse qui non peccat. humilem itaque leprę locum grauitas peccati facit atque pondus. de quo Dauid lamentabatur dicens: Iniquitates meę supergressę sunt caput meum, et sicut onus graue grauatę sunt super me. Non est huius loci de hostiis quoque et expiationibus leprę disserere |satis sit generatim ista breuiter-que perstrinxisse. Nec tamen omittemus illud quoque leprę genus obiter attingere, quod post aliqua seorsum describitur, ut maius aliquid innuat, quam quod cum illis quę simul enumerata sunt, commune sit. Lepra hęc domus est habentis in parietibus ualliculas pallore siue rubore deformes humiliores-que superficie reliqua. Domus ista Ecclesia Christi est. hęc maculas patitur dum hęreticorum fallacibus argumentis impugnatur. pallor et rubor in maculis est. quia hi quidem fidelibus inuidendo liuent |atque irascendo inflammantur |sed ueritate uicti eisdem tandem cedunt. atque ita reliquis orthodoxis inferiores inueniuntur.