Latin
5.04.22 to 5.04.25
Marko Marulić, Evangelistarium 5.04.22-25
Unproofread scanNot analysed yet
Siquando tamen necesse erit conuenire |et utriusque pręsentiam res exegerit, tales testes arbitri-que adhibeantur, quibus coram pudor erit uel loqui quod turpe sit, uel quod non liceat facere. Secreta enim colloquia tametsi crimine caruerint, criminis tamen suspicione non carebunt. Debemus autem prouidere bona non solum coram Deo, sed etiam ut Apostolus ait |coram hominibus. Cuius munda est conscientia, non prębeat alteri infamandi occasionem, ne in fratrem peccet.