Latin
5.05.1 to 5.05.14
Marko Marulić, Evangelistarium 5.05.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Porro cum foeminarum frequentiam conspectum-que fugeris, teipsum fugere non potes. Quocunque locorum perrexeris, cum tua tibi carne pugnandum est. Caro semper ad uoluptates prona compellit hominem id cogitare, a quo mens Deo dedita abhorret et declinat. ne forte dum carnali suggestioni assentitur, Domino suo delinquat. Luctam istam uincere non poteris, nisi armis opportunis atque congruis fueris usus. Arma igitur quibus tibi carnis tuę domanda petulantia est, ieiunia sunt solito crebriora, frequentiores preces, magis intenta diuinorum tractatuum lectio |et circa facienda opera corporis fatigatio diligentior. Cum hoc telorum genere qui in pręlium processerit, eius castitatis arcem |neque carnis foeda titillatio |neque diaboli callida machinamenta poterunt euertere. Primo igitur da operam, ut ieiunando de cibis potius quam de lasciuia cogites |et uenarum calorem temperes uentris uacuitate. Luxuriant enim corporis uenę pabuli repletione succensę |et ebullire in libidinem affectant. Equos quoque ferocire cogit obesitas, macilenti desinunt calcitrare. Quod si Sodomitas et Gomorreos (ut scriptum est) saturitas panis et ocium in abominandos pręcipitauit coitus |et si hac ipsa de causa eiusdem criminis Iudei arguuntur, dicente Domino: Saturaui eos et mechati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur, nonne per ieiunium euitata saturitate |scelus quod ab ea proficisci credimus simul uitabitur? Cęterum cum turpis libido demonium illud sit, quod non eiicitur (ut Saluator ait) nisi in ieiunio et oratione, orandum quoque erit, ut ipse in nobis castitatis uirtutem protegat qui dedit. Iungantur igitur ieiunio preces |et quod ipsi per se pręstare non possumus, a domino postulemus ut possimus. Iudit quę Olophernem Assyriorum ducem sua concidit manu, ieiunando simul et orando uiduitatem seruauit |et inter inimicos tuta, immo etiam inimicorum uictrix fuit. Anna in Euangelio Phanuelis filia, et ipsa amisso uiro perpetuam uouerat castitatem. qualiter autem eam conseruarit, euangelista declarat dicens;