Latin
5.06.17 to 5.06.31
Marko Marulić, Evangelistarium 5.06.17-31
Unproofread scanNot analysed yet
Sit igitur honorabile connubium (ut Apostolus inquit) et thorus immaculatus. ut-que contaminari illicito amore timeas addit: Fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus. Viros quoque pręesse uxoribus debere testatur alibi dicens: Mulieres uiris suis subditę sint sicut Domino. Quoniam uir caput est mulieris, sicut Christus caput Ecclesię. In Genesi quoque primę mulieri dictum legimus a Domino: Sub uiri potestate eris, et ipse dominabitur tui. Cęterum sicut Christi et Ecclesię sancta est coniunctio, ita uiri et uxoris impolluta sit copula oportet, ut nec ipse aliam sponsam |nec ipsa alium desyderet sponsum. et suspicionem etiam caueant minus fidi inter se amoris pacti-que uiolati. Neque enim coram Hymeneo uel Thalassio inter se pepigere, ut uana solebat gentilitas, sed ut decet fideles, Deo uero inuocato Christo-que teste et Ecclesia. Nihil magis ratum esse debet |quam quod his accitis ac pręsentibus pie iuste-que fuerit promissum. Deinde idem Apostolus paucis uerbis multa complexus: Vxori inquit uir debitum reddat, similiter autem et uxor uiro. Debet quippe alter alteri fidem, debet charitatem, debet honorem, pudorem, pacem |atque concordiam. Talia si intercesserint, exolui ab his quod debetur manifestum est. Oportet autem in eo quidem reddi debitum: ne alteri generationis operam exigenti alter deneget. sequitur enim: Mulier sui corporis potestatem non habet, sed uir. similiter autem et uir sui corporis potestatem non habet sed mulier. Hinc ait: Nolite fraudare inuicem nisi forte ex consensu ad tempus ut uacetis orationi. Quare hoc, nisi ne forte illius qui consentire noluerit, concupiscentia periclitetur |et dum licito coitu nequit uti, ad illicita desyderia declinet? Quamobrem post continentię quoque consensum hortatur, ut iterum in idipsum reuertantur, atque addit: Ne tentet uos Sathanas propter incontinentiam uestram. Sed quod suadet metuens, ne uolens iubere uideatur ait: Hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium. uolo autem uos omnes homines esse sicut meipsum, id est cęlibes, continentes, castos |et a seruitute coniugalis necessitatis prorsus alienos.