Latin
5.06.32 to 5.06.34
Marko Marulić, Evangelistarium 5.06.32-34
Unproofread scanNot analysed yet
Atque ita aliud est quod indulget propter incontinentiam, aliud quod uult propter uitę perfectionem. Vt ergo fornicationem fugias, utere coniuge. sed si ambo ducimini studio pręstantioris uirtutis, utere castitate. Alterum enim carni seruire est, alterum spiritui. et qui in carne seminat, de carne et metet corruptionem; qui uero seminat in spiritu, de spiritu metet benedictionem.