Latin
5.12.16 to 5.12.27
Marko Marulić, Evangelistarium 5.12.16-27
Unproofread scanNot analysed yet
Sed antequam elemosinarum rationem atque meritum demonstremus, docebimus |elemosinam aliam fructuosam esse, aliam inutilem, aliam uero reprobam et execrandam. Fructuosa est de qua loquimur |quam-que tractare instituimus, quę uere elemosina dicitur, a miserando trahens uocabulum, ut uere non simulate miserantium sit |nec uertentium in uitium uirtutem, ueluti ex his quę dicentur, facile patebit. Illa autem inutilis est elemosina, qua non Dei sed hominum gloria quęritur, quę scilicet non in occulto conscientię fit, ut ei placeat qui uidet in occulto, sed in publicum profertur, ut uulgi potius captet plausum |ac fauorem sibi conciliet spectatorum. Ait autem Dominus: Attendite ne iustitiam uestram faciatis coram hominibus, ut uideamini ab eis. alioquin mercedem non habebitis apud Patrem uestrum qui in cęlis est. Pulchre additum est: ut uideamini ab eis. Quo docemur |non hominum conspectum fugiendum esse, sed laudis humanę appetitum |Quem qui sequitur, cum multa donauerit, quid aliud pro rebus dilargitis recipiet |nisi uanę commendationis uerba, quibus aures demulceat et animo nihil conferat commodi? Quin immo illi etiam qui laudant, si causam largitatis nossent, uituperarent |ut inanis glorię auidum, et non ut pietatis in egenos cultorem. Cum ergo facis elemosinam noli inquit tuba canere ante te, sicut hypocrite faciunt in synagogis et uicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico uobis receperunt mercedem suam. te autem faciente elemosinam |nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit elemosina tua in abscondito |et Pater tuus qui uidet in abscondito, reddet tibi. Dextera ad uirtutem refertur, ad uitium sinistra. Non ergo se misceat uitiosa laudis appetitio rectę syncerę-que elemosinarum operationi. Quod cum caueris, uideant in te homines, unde Deum laudent, unde uirtutis exercendę exemplum trahant. aut si illi non uiderint, satis tibi sit |elemosinam tuam neque angelos latuisse qui tibi congratulabuntur, neque Deum qui relaturus est pręmium.