Latin
5.12.28 to 5.12.43
Marko Marulić, Evangelistarium 5.12.28-43
Unproofread scanNot analysed yet
Sed neque illorum utilis aut accepta erit apud Deum elemosina, qui cum peccata non deserant, ea redemptum iri se existimant. quasi uero porrecta stipe corrumpi possit Deus, ut scelera non puniat. Quamobrem autem alia imperaret |si ad salutem sola elemosina sufficeret? Peccata tua elemosinis redime |et iniquitates tuas miserationibus pauperum. hoc poenitentiam agere uolenti dicitur, non in flagitiis obdurato. Sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum. Sed ut aqua extinguat ignem, non addas ligna, non suffles prunas oportet. alioquin crescente incendio consumetur humor uictus maioris flammę calore. Ita nisi peccare cessaueris, elemosinis redimi non poteris. Elemosina benignitatis est uirtus. uirtutis autem nomine indigna esset, si uitiis faueret, si licentiam peccandi pręstaret. Porro quia uirtus est, non delinquentes adiuuat, sed poenitentes emundat. In Ecclesiastico est scriptum: Dona iniquorum non probat Altissimus. Ipse etiam Dominus in Amos propheta obstinatis et in crimine perseuerantibus ait: Holocautomata et munera uestra non suscipiam; et uota pinguium uestrorum non respiciam. Nemo igitur impune se peccare existimet, quia multa largitur pauperi. Primum esse debet |Deum non offendere, secundum hominis inopię subuenire. Quod si etiam istud ut obediamus Deo facimus, cur in cęteris parere recusamus? in uno fideles, in aliis infidi? ille in Euangelio clamat: Poenitentiam agite, et appropinquabit regnum cęlorum. et tu tibi appropinquaturum speras non agendo poenitentiam, sed porrigendo elemosinam? Dimitte iam tandem errorem istum, ne tibi magis quam aliis credens pereas . et Iacobi apostoli sententię adhęrere incipe dicentis: Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem hęc est: uisitare pupillos et uiduas in tribulationibus eorum. Ac ne mutila esset et imperfecta definitio, adiunxit: et immaculatum se custodire ab hoc seculo. Sit igitur liberalitati iuncta iustitia, ut religio munda apud Deum et immaculata sit.