Latin
5.16.42 to 5.16.53
Marko Marulić, Evangelistarium 5.16.42-53
Unproofread scanNot analysed yet
Duo minuta ęra inopis uiduę in gazophylacio oblata diuitum pręferuntur donariis. Non pensat Dominus quantum das, sed de quanto et quam libenter. Ille plus offert, cui minus quod offerat restat. Illius magis accepta sunt dona, a quo magis prompto exhibentur animo. Hinc est pręceptum illud Salomonis: Ne dicas amico tuo: Vade et reuertere, et cras dabo tibi, cum statim possis dare. Ac ne id tanquam inuitus facias, admonet Apostolus |non tristem sed hilarem datorem a Domino diligi. Qui enim libenter dat diligit; ideo et ipse diligitur. Quod si nihil penitus habes quod inopi largiaris ita miserię eius condolescas, ut daturus esses si haberes. et pro beneficio computabitur pietas miserantis |multum-que proderit offerre uoluntate, quicquid non poteris opere. Consummata uero ac perfecta elemosina est, ut cuncta simul distribuantur, ne semper in erogando occupetur animus |potius-que attendat ut illum imitetur, qui cum diues esset, factus est pauper, ut nos diuites faceret in regno suo cęlesti, cum terrena contempserimus. Ipse in Euangelio ait: Si uis perfectus esse, uade et uende omnia quę habes |et da pauperibus, et habebis thesaurum in cęlo, et ueni sequere me. Eis etiam qui ita secuti sunt ipsum respondit: Omnis qui reliquerit domum uel fratres, uel sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet |et uitam ęternam possidebit. Itaque magis grata est Deo seruorum suorum uoluntaria paupertas |quam diuitum seculi quotidiana munera.