Latin
5.17.1 to 5.17.13
Marko Marulić, Evangelistarium 5.17.1-13
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quid de illorum cupiditate dicemus, qui cumulandis opibus nunquam satiantur |atque in tantum tenaces sunt, ut nihil pauperi porrigant? et quibus magis curę est |pecuniam quę sibi superat nulli usui recondere |quam egestati impartire alienę? Quam male cum illis agitur |nosse operęprecium erit, nequis opulentię eorum inuidendo |mores imitari decernat |perdat-que Dei gratiam, cum diuitias acquisierit. Non est enim amator Dei, quem non miseret pauperis. dicente Ioanne apostolo: Qui habuerit substantiam huius mundi, et uiderit fratrem suum necesse habere, et clauserit uiscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo? Inter scelera quibus Sodoma interiit, obiicitur, quod manum egeno et pauperi non porrigebant. Frustra itaque illi misericordiam a Deo sperant, qui misericordiam proximis non exhibent. Nec in aduersis eorum exauditur deprecatio, qui miserorum precibus non mouentur. Ait enim Scriptura: Qui obturat aures suas ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. Minus est tamen sua non tribuere |aliena quoque iniuste rapere cogit auaritia |et ne a pauperum quidem fortunis impias continere manus, nullo satiabilis congestu, nulla copia contenta, immo eo cupidior, quo plura rapuerit. Vnde de illis quibus ea dominatur est dictum: Rapiunt non sua, et semper in egestate sunt. Semper quippe restat, quod sibi uendicare affectent. Eiuscemodi iniustitiam damnat Dominus in Esaia dicens: Vę qui prędaris, nonne et ipse prędaberis? et qui spernis, nonne et ipse sperneris? cum consummaueris deprędationem deprędaberis, cum fatigatus desieris contemnere, contemneris. Ad eos maxime ista spectat comminatio, qui in potestatibus uersantur |et pastoris adepti officium gregem sibi commissum detondere non cessant. Si iumentum stercus fecerit, si extra ędis loturam quis effuderit, si cum altero parum quid altercatus fuerit, mulctatur pecunia, quasi qui maiestatem lęserit. denique mille causę habentur despoliandi inopem, nulla miserendi.