Latin
6.06.1 to 6.06.12
Marko Marulić, Evangelistarium 6.06.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
Longum admodum foret memorare scelera singulorum, qui inter Iudeos impii infidi-que fuere. Omnium ergo simul in Deum suum infidelitas detegatur |poena-que infidelitatis. ut cum hęc nota fuerint, simul constet et ingratitudinis magnitudo |et iusti Domini in ingratos pręsens uindicta. quam siquis euitauerit, nec futurę quidem, quę omnium acerbissima est, obnoxius erit. Dum Moyses in monte immoratur, donec tabulas digito Dei conscriptas acciperet, illi ad idolatriam conuersi uitulum ęneum adorauerunt. et: Hi sunt inquiunt dii tui Israhel, qui te eduxerunt de terra Aegypti. Ob hoc iratus Dominus delere eos uoluit, sed Moysi pro ipsis instanter supplicanti gratiam fecit. Moyses tamen indignos tabularum beneficio testatus, de monte descendens ipsas confregit |uitulum-que contriuit. deinde Deo iubente Leuitę sumptis armis die illo uiginti tria milia fere ex iis qui uitulum adorauerant occiderunt. ut eum morte dignum esse noueris, qui in Deum ingratus est. Post hęc contempto cęlesti cibo cum Aegyptias dapes concupissent, aduersus Deum et Moysen mussitantes, prouocatus in iram Dominus multa coturnicum ui castra operuit, ut cupidini eorum satisfaceret. Cęterum dum adhuc carnes dentibus manderent, animas efflabant |plurimi-que desyderati sunt. locus in huiusce ultionis memoriam |Sepulchra concupiscentię appellatus. Rursum tamen pollicitationi diuinę non adhibentes fidem, de obtinenda promissionis regione desperarunt. Ideo-que illam ingredi prorsus indigni, antequam fines eius attigissent, in deserto mortui sunt, pręter Iesum et Caleph et paruulos populi, qui non peccauerant. Quadraginta annos per solitudinem antequam terram incolendam adissent errauerunt. Chorę quoque Datani et Abironis castra una cum ipsis terrę hiatu absorpta sunt. atque inde subitus ignis exhalans ducentos et quinquaginta uiros, qui incensum offerebant absumpsit. et hoc quidem quia legi diuinę aduersantes usurpare sibi sacerdotium nitebantur. Vide tamen inconsultam uulgi audaciam. nihil his quę acciderant territi Moysen et Aaronem nimis procaciter incessebant, perinde ac si ipsi eos qui perierant interfecissent.