Latin
6.06.13 to 6.06.29
Marko Marulić, Evangelistarium 6.06.13-29
Unproofread scanNot analysed yet
Mox igitur ambobus his ad tabernaculum confugientibus incendium repente illatum uastare coepit proteruos. Quatuordecim milia ex eis et septingentos concremauit. Omnes tunc perissent, ni Aaron iussu Moysi stans inter mortuos et uiuentes Deum orasset. ad eius preces cessauit ignis. Deus enim iniuriam illam illatam sibi deputat, quę seruis suis indigne infertur. Quando quidem sic ultus est eos, qui Moysen et Aaronem minaciter impetere ausi fuerant. Post hęc profecti de monte Hor per uiam quę ducit ad Mare rubrum pertesi itineris laborem rursum reclamant. sed neque hoc fuit illis impune. Ignitorum serpentum ictibus percussi moriebantur. Hinc tandem humiliatis ac ueniam poscentibus |Moyses Domino iubente serpentem ex ęre formatum suspendit in ligno, quem uulnerati aspiciendo conualescebant. Id autem portendebat, quod olim in Christum crucifixum credentes a diaboli morsibus liberandi essent. Ignitus enim serpens diabolus est, Christus ęneus, nihil in se ueneni habens et ueneno peccati infectos clementer sanans. Porro ut quod proposuimus prosequamur, iidem Israhelitę cum appulissent ad Sethim, capti sunt amoribus Moabitidarum, ita ut deos quoque illarum adorarent |sed dignas quidem scelere isto poenas dedere. Leuitę quippe iussu Domini uiginti quatuor milia de illis interimunt. tunc demum Deo placato a cędibus cessatum est, cum Zambri uirum et Zochi scortum, dum simul coiissent, Phinees Eleazari sacerdotis filius pugione in genitalibus confodit. Vt pręterea pateret, non minori animaduersione dignos esse criminis impulsores quam autores, Madianitas quoque percuti iussit Dominus, qui eos callide per mulierum blandimenta traxerunt ad cultum idoli sui Belphegor. Multo tamen grauius deliquerunt, qui ad deos alienos conuersi fuerant Deo suo derelicto |nec mirabilium eius memores |nec erga beneficia grati. Transeamus ad tempora iudicum. Iosue defuncto degenerauit populus. Colere coepere Baal et Astaroth, non numina sed monstra.