Latin
6.09.1 to 6.09.7
Marko Marulić, Evangelistarium 6.09.1-7
Unproofread scanNot analysed yet
Postea uero per Cyrum manumissi |postliminio-que reuersi sub Esdra sacerdote instaurarunt urbem et templum |Domino fauente, postquam eos delicti poenituisset. Fuisse deinceps legis diuinę satis quidem studiosos, improbos tamen |semper-que uirtuti alienę inuidos atque infensos. Christum Dei filium, quem Lex et prophetę prędicauerant uenturum Saluatorem non receperunt, quanuis uidissent miracula facientem |et a plebe laudibus honore-que affectum. docenti ueritatem non crediderunt, innocentem falsis criminationibus circumuenerunt, iustum condemnarunt, ludibrio habuerunt |et spinis coronatum flagellis-que cęsum cruci confixerunt . tantum-que inualuit semel insitum infidis mentibus odium, ut ne tunc quidem ad poenitentiam tanti sacrilegii mollescere quiuerint, cum illo in cruce pendente |sol obscuraretur, terra tremeret, sepulchra aperirentur, templi parietes dissilirent, saxa frangerentur. Nam depositum quoque ac sepultum custodiri iusserunt. cum-que ipsi custodes perendie reuersi eum a mortuis resurrexisse testarentur, pecunia data redemerunt mendacium, ut rursum hi falso assererent, se uidelicet nocte pręterita dormientibus clam uenisse Discipulos |corpus-que furto sustulisse, ut qui sepultus fuerat ad uitam credatur reuersus. Quid autem infelix Iudea alios celare iuuat, cuius ipsa conscia es, ueritatem? si non surrexit, cur pecuniam porrigis? si surrexit, cur Saluatorem tuum non agnoscis? aut si nihil custodibus donaueris |nihil-que illi prius testati fuerint |quam quod postremo dixerunt, nonne sic interrogatos oportuit: Vidistisne accessisse ad sepulchrum Discipulos |an non? si non uidistis multo sopore fortasse oppressi, quomodo scire potestis? sin uidistis, cur non comprehendistis inermes armati, paucos multi, onere sublati corporis grauatos expediti? Videtis o Iudei custodię uestrę manifestum mendacium |attamen quę uestra pertinacia est, uultis potius mendacio credere et perire |quam sequi ueritatem et saluari. Quid est autem quod Christum negando multo maiorem experti estis Dei iram |diuturniorem-que passi calamitatem |quam cum uitulum adorastis, quam cum Baal, Astaroth, Acharon, Belphegor, Belzebub |aliorum-que demonum simulachris sacrificastis?