Latin
6.09.8 to 6.09.21
Marko Marulić, Evangelistarium 6.09.8-21
Unproofread scanNot analysed yet
Nam licet antea quoque cędes, incendia, rapinas, captiuitates, seruitutem, exilia patrii-que soli miserabilem desolationem pertulistis, quoties tamen uos Deum uestrum offendisse poenituit, toties de malis omnibus liberati fuistis. Longissima illa apud Babylonem seruitus (ut scriptores uestri testantur) septuagesimum annum non excessit. rursum natali solo restituti, rursum in omnibus reparati instaurati-que regnastis. Quęnam quęso causa est, quod post Christum a uobis condemnatum, semel a Romanis uicti, euersi, dispersi, nullam unquam pristini status faciem, nullam amissę dignitatis umbram recepistis? Iam mille quadringenti et octuaginta anni sunt, ex quo incerta sede uagi per omnes orbis partes errastis, sine lege, sine sacrificio, sine duce, sine rege, sine propheta. dicite si potestis quo crimine, qua culpa id patimini? non idola (ut olim sępe contigit) colitis, non execrandos gentilium ritus exercetis |unum Deum, unum cęli terrę-que Dominum adoratis, et tamen nullus est miserię uestrę finis. Cur ita? profecto cum alia causa omnino nulla queat afferri, restat ut ea sola sit quia Saluatorem uobis, immo omnibus missum non recipitis. Messiam quem uestrę uobis indicant Scripturę non admittitis. Videte ingratitudinem uestram in Deum uestrum. Ille uobis quem promiserat uitę doctorem misit, uos ipsum occidistis. Ille dedit Redemptorem, qui pro culpa primorum parentum uestrorum satisfaceret, et uos ei non creditis, uos eum repudiatis. Quandiu igitur obstinatis mentibus fouetis errorem, negando eum, per quem solum data est mortalibus ad Deum accessio, fieri omnino non potest, ut ullam sperandę salutis gratiam consequamini. Credite, credite, et salui eritis. Hic est enim cui dixit Propheta: Excita potentiam tuam et ueni, ut saluos facias nos. Conuertimini igitur ad eum, qui missus est uobis, et ille qui misit, miserebitur uestri. Hic enim qui missus est, Dei uerbum est, Dei sapientia est, Dei uirtus est. negat talia esse in Deo qui Christum negat.