Latin
6.10.23 to 6.10.24
Marko Marulić, Evangelistarium 6.10.23-24
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hęc hactenus. nunc autem ad reliquas charitatis partes descendere statuens, arbitror non minimam, sed pręcipuam potius esse: cum bene uiuendi pręcepta didiceris, operam dare ut alios doceas. Igitur de illius qui docere uult officio disseremus. deinde uidebimus ,quantum iuuat, si adsit qui doceat, et quantum nocet, si absit.