Latin
6.10.13 to 6.10.22
Marko Marulić, Evangelistarium 6.10.13-22
Unproofread scanNot analysed yet
Vicisti tuo parricidio Iudeorum ingratitudinem: bonum quod acceperant illi, commune cum aliis erat, tu speciali priuilegio dotatus, tu in ordinem pręcipuorum Christi comitum uocatus, tu singulari quodam honore pręditus, in tantam excidisti dementiam, ut eius proditor fieres, cuius fueras discipulus, ut eum crucifigendum inimicis offerres, cuius eras natura famulus, beneficio socius, dilectione frater, promissione cohęres, non terreni patrimonii, sed cęlestis. Nunquid te cum coenaret, a mensa repulit? cum sacramentum corporis et sanguinis sui discumbentibus porrigeret, pręteriit? cum iisdem pedes lauaret, nunquid non se ad tuos inclinauit? nunquid cum amplecti eum uelles |restitit? cum osculum offerres, faciem auertit? Omnia quidem ille tanquam sibi charissimo indulsit. sed tu omnium oblitus |tanquam hosti insidiabaris, tanquam seruum uendebas, tanquam parricidam in manus perdere uolentium dabas. Porro tam cruenti facinoris, postquam ille crucifixus est, iam et ipse conscius, peccasse te fatebaris, argenteos quos acceperas proiiciebas. Poenitebat te quidem commissi sacrilegii, sed uenię spe destitutus |dolore-que superatus laqueo collum tuum confregisti |et pendens diruptis uisceribus |effluentibus-que intestinis infelicem animam emisisti. O dirum et crudele mortis genus, nequitię tamen tuę conueniens |tua-que impietate dignum, non magis quia iustum uendideris |quam quod de misericordis misericordia desperaueris. Vtrunque sane inter crimina grauissimum, ac nescio quod maius, nisi quod alterum remitti poterat, si alterum remissionis impetrandę aditum non pręclusisset. Eo igitur tua te perduxit in Dominum ingratitudo, ut pro grauissimis criminibus grauissimas quoque poenas dare credaris in inferno, quo corruisti. Nunc tu is quidem suppliciis terres nos, nequid sinistrum de Saluatore nostro sentiendo ingrati simus |et tuis flagitiis ostendis contrarias illis actiones ad gratitudinem pertinere. Gratus itaque erga Dominum ac Redemptorem suum erit, qui non pecuniam ipso, sed ipsum pecunia chariorem habuerit, nihil cum ipso simulauerit, nihil in ipsum impie neque cogitauerit |neque fecerit |et nunquam de clementia Dei diffisus omnem salutis suę spem in ipso sitam fixam-que semper esse curauerit |et tandem mori potius quam Deo peccare optauerit.