Latin
6.17.15 to 6.17.24
Marko Marulić, Evangelistarium 6.17.15-24
Unproofread scanNot analysed yet
Atque ita demum de terra transferuntur ad cęlum, ut fiant de mortalibus immortales, de terrenis cęlestes |et si fas est dicere, de hominibus dii. Quod si magni emolumenti est patriam obsidione hostili liberari, inimicorum exercitus profligari, regni fines longe late-que diffundi |et auctis tandem uiribus a bellorum tumultu quiescere |tranquilli-que ac pacati status optata felicitate frui, nonne utilius est, ut animę uitiorum oppressę iugo in libertatem uendicentur? ut diaboli potestas uirtutum profectu conteratur? ut caro seruiat spiritui? et homo ipse non aliis, sed quod multo gloriosius est, sibiipsi imperet |sibi-que dominetur? Si enim nihil prodest homini mundum uniuersum lucrari |et animę suę pati detrimentum, consequens est, ut animę profectus pluris sit |quam urbes debellare, quam terrarum orbem sibi subdere |et omnibus quę ubique sunt nationibus pręesse atque dominari. Adde quod multi reges ac principes, qui ab hominibus honorantur, Deo exosi sint. quicunque autem probe sancte-que uixerit, siue liber |siue seruus, non potest ei non esse gratissimus quidem atque charissimus. Quid autem iuuat |regnis pręsidere, et ab ipso rege regum reprobari? Regnum tibi si hostis non abstulerit, certe auferet mors, quę semper propinquior est quam creditur. Cęlestis uero beatitudinis pręmium |perpetuum est et perenne. Nullius minas metuet, qui illud consecutus fuerit, nullos casus formidabit semper-que felix ac beatus erit, quem semel Dominus in suum receperit regnum. Et si ad tantum ac tale bonum per sanctorum doctrinam peruenitur, nulli dubium est ,quin super omnia conducibile sit |sanctas in ecclesia auscultare prędicationes |et earum institutionibus in uiam dirigi uirtutum. Audisti quantum expedit habere uitę institutorem |audi e diuerso, quanti detrimenti sit eo carere.