Latin
6.18.1 to 6.18.10
Marko Marulić, Evangelistarium 6.18.1-10
Unproofread scanNot analysed yet
Malarum uoluptatum illecebris deliniti homines in omne nefas licenter irruent, si nemo sit, qui improbe luxuriantes eloquii uiribus coerceat atque moderetur |et futurorum expectatione a pręsentium cura auertat. ut uel poenarum metu |uel spe pręmiorum a uitiis ad uirtutem transferantur. Hoc Salomon in Prouerbiis testatur dicens: Cum prophetia defecerit dissipabitur populus; dissipabitur utique populus |non corporum motu, sed quod deterius est, inconstantia morum, carni magis quam uirtuti seruiendo. Neque enim fieri potest, ut sit ibi uirtuti locus, ubi non est qui doceat uirtutem. Hinc idem ait: Vbi non sunt boues, pręsepe uacuum est. ubi autem plurimę segetes, ibi manifesta fortitudo bouis. Nam quemadmodum de labore boum paleis ac feno impletur pręsepe, ita per studium prędicationis auditorum corda imbuuntur pręceptis iustitię exemplis-que uirtutum |et fructum faciunt operando quę didicerunt. atque tunc bouis triturantis, cuius os uinciri Lex prohibet, fortitudo apparet, cum in plebe ubi lolium et steriles auenę erant, bonarum actionum seges exurgit. Porro ubi non sunt boues isti, ibi pręsepe non solum uacuum est, sed etiam immundum. tunc enim luxurię frena laxantur, gulę uentri-que indulgetur. tunc impudicicia amittit uerecundiam, iniustitia metum, auaritia modestiam. tunc odia concipiuntur, irę exardescunt |rixę sęuiunt |et quolibet flagitii genere libere peccatur, cum non adest qui peccantes uerbo correptionis castiget |et sermonibus doctrinę salutaris incitet ad probitatem. Fit autem plerunque ut plebs aliqua propter scelerum magnitudinem cordis-que duritiam indigna sit, cui Deus mittat sui uerbi doctorem. Vnde per Amos prophetam ait: Mittam famem in terram, non famem panis neque sitim aquę, sed audiendi uerbum Domini. Itaque uerendum est, si in ciuitate suis temporibus non affuerit euangelicę disciplinę prędicator, ne ad extremum usque scelerum peruentum sit. Quod cum acciderit, nihil reliquum est, nisi ut funditus euertatur gens illa et pereat, quę ab eo, cuius nutu cuncta sustentantur, derelicta erit.