Latin
6.20.1 to 6.20.17
Marko Marulić, Evangelistarium 6.20.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Vt autem et corporalis et spiritalis operis laborem cupidius ardentius-que subeamus, inertis ocii uitium quam detestabile sit consyderemus. Arguitur stulticię, qui laborem deuitat. dicente Salomone: Qui sectatur ocium stultissimus est. Idem pusilli animi esse dicitur. Pigrum inquit deiicit timor. Somno etiam magis quam uigilię deditus est. Pigredo inquit immittit soporem. Idem tam uirtutis quam rerum egens erit. dicitur enim: Egestatem operata est manus remissa. et iterum: Propter frigus piger arare noluit |mendicabit ergo ęstate, et non dabitur illi. Ociosus ergo et stultus est |et meticulosus |et somnolentus |et animi fortunę-que bonorum egens atque inopiosus. Nihil tamen in se peius habet ocium |quam quod pateat concupiscentiis. Vnde dicitur: In desyderiis est omnis ociosus. et rursum: Multam maliciam docuit ociositas. Cum autem ociosus maliciam didicerit |flagitiis-que sese onerauerit, iacet in illis et torpore uictus uix unquam de resurgendo cogitat. Nam siquando ad se rediens culpam agnoscat, impossibile sibi uidetur, ut ab ea desistat. Et interdum ipse de sua pigritudine conqueritur, intra se cum Propheta dicens: Circumędificauit aduersum me, ut non egrediar, aggrauauit compedem meum. Sed cum liberum sit non peccare, nihil prodest difficultatem a peccato cessandi prętendere. Et quoniam animę ocio marcescentis ista imbecillitas est, non naturę, uiderunt eam hostes et deriserunt sabbata eius, hoc est infructuosam quietem eius demones intuentes lętati sunt. eo quod illam ignauiter torpescentem ad quęque turpia facile se pertracturos, quasi piscem hamo sperarent, donec ad interitum usque deducerent. In hunc enim interitum corruit et Sodoma, de qua dicitur: Hęc fuit iniquitas Sodomaę sororis tuę: superbia, saturitas panis |et abundantia |et ocium ipsius. Quod si non abundas, sed inopia premeris, et tamen ocio indulges |non es a periculo perditionis liber. quando quidem non solum abundantia et saturitas euertit Sodomam, sed etiam ocium. immo tanto nequius ociatur pauper quam diues, quanto minus habet causam ociandi.