Latin
6.20.18 to 6.20.36
Marko Marulić, Evangelistarium 6.20.18-36
Unproofread scanNot analysed yet
Diues nempe cum ociosus fuerit, uoluptatibus luxurię-que operam dabit. Pauperi autem necesse erit |furto ac rapinis quęrere unde uiuat, et in alios grassari, ne ipse fame pereat. Longe itaque periculosius est ociositas egentis quam abundantis. Quid pręterea dicam? Frustra illi natura manus dedit, qui nihil agendo conterit ętatem. quod si necessarię forent ad applicanda tantummodo ori alimenta, etiam pecudibus datę fuissent. Operari manibus hominis proprium est. Qui ergo manus suas ad aliquid honesti faciendum non extendit, pecudi certe similior est quam homini, aut etiam pecude deterior. Mutum enim animal in multos usus utile est, homo uero ociosus nulli prodest, sibi autem etiam nocet plurimum. ut ex his quę dicta sunt, satis constat. Iccirco sane et ab hominibus male audit |et a Deo reprobatur. Alii eum statuam lapideam appellant, alii inertem asellum, alii fatuam anum |aut nihili hominem. atque hunc in modum petulantibus cauillantium uocibus taxatur, illuditur, lacessitur, probo contemptui-que habetur. Leuius tamen hoc ei ab hominibus ferendum esset, nisi etiam ab illo qui supra homines est damnaretur. Lex uetat eunuchum intrare in ecclesiam Domini. Quisnam iste eunuchus est |nisi ociosus de quo nulla proles oritur uirtutum? Non potest eunuchus generare |neque langori ac socordię deditus aliquid boni facere. Repellitur itaque ab ecclesia |ut coetu fidelium indignus. Non est enim de illo eunuchorum genere, qui se castrauerunt propter regnum cęlorum. Valde quippe diuersum est |castitatem Deo uouere |et sterilitate boni operis torpescere, quod non Deo sed diabolo seruire est. Hic est ille qui talentum ad negociandum acceptum abscondit in terra, et cum nullum quęstum fecerit, eiici iubetur in tenebras exteriores, quarum horrorem fletus auget et dentium stridor. Hic est, quem neque frigidum neque calidum sed tepidum tantum Apocalypsis appellat.