Latin
6.20.37 to 6.20.51
Marko Marulić, Evangelistarium 6.20.37-51
Unproofread scanNot analysed yet
Cui uidelicet satis uidetur, si peccata cauerit, quanuis boni nihil operetur. Sed dum in isto tepiditatis proposito insipienter perseuerat, nauseam facit Domino dicenti: Incipiam te euomere de ore meo. Pręcepit enim Dominus non solum discedere a malo, sed etiam facere bonum. Quod si bonum non feceris, licet a malis abstineas, non es executus quod iuberis. Nolle autem obedire Deo malum est. tempus etiam ad bene agendum datum sine fructu elabi sinere malum est. Non potest igitur fieri, ut ociosus mali omnino expers sit, cum etiam ipsum ocium malum sit. Merito itaque et ab Ecclesia propellitur |et ab ore Domini ueluti mucidus panis expuitur |atque ad tenebras relegatur, ut semper patiatur malum, qui nunquam facere uoluit bonum. Omnis enim arbor quę non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. Ficus etiam habens folia, sed non et fructum, a Domino maledicitur et arescit. Illam quoque ficum dominus uineę succidi iubebat, ne terram occuparet, in qua iam per triennium fructum non uiderat. sed ad preces cultoris uineę uolentis arborem ipsam circumfodere stercora-que apponere, quarto etiam anno expectauit, ut fructum faciat. Expectat utique clementissimus Dominus ab ocioso boni operis fructum in pueritia, expectat in iuuentute, expectat in ętate uirili, denique ecclesię prępositi alicuius uerbis exoratus expectat usque in senectam, ut ille tandem eiusdem prępositi uel increpatione impulsus |uel pręceptis eruditus |ab ignauia mollitie-que animi ad studium honesti laboris excitetur et exurgat. Quod si ne tunc quidem desidiam infructuosam reliquerit, quid aliud restat, nisi ut dimittatur damnationis iustę securi succidendus? Ne igitur sibi placeas ociose, quod nihil boni agens adhuc non plecteris. Dilatio poenę est istud, non uitii impunitas. Quanto diutius ociatus fueris, si te saltem in fine non correxeris, tanto acrius punieris.