Latin
7.07.14 to 7.07.21
Marko Marulić, Evangelistarium 7.07.14-21
Unproofread scanNot analysed yet
Ad ima terrę corruit, dum se ad fastigia usque cęlorum extendit. dicitur-que ei: Quomodo cecidisti de cęlo Lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram. hoc in Euangelio testatur Dominus dicens: Videbam Sathanam sicut fulgur de cęlo cadentem. et Ioannes in Apocalypsi: Vidi stellam de cęlo cecidisse in terram, et data est ei clauis putei abyssi. Idem alibi: Factum est inquit pręlium magnum in cęlo |Michael et angeli eius pręliabantur cum dracone, et draco pugnabat et angeli eius |et non ualuerunt |neque locus inuentus est eorum amplius in cęlo |et proiectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui uocatur diabolus et Sathanas, qui seducit uniuersum orbem |et proiectus est in terram, et angeli eius cum illo missi sunt. de quibus in Iob dicitur: Et in angelis suis Deus reperit prauitatem; in his uidelicet |qui una cum dracone in profundum ceciderunt. Itaque etiam illi, qui eum sequuntur superbe et elate se gerendo |et sub potenti manu Dei humiliari contemnendo, eodem loci corruant necesse est. Sordet enim uita eorum nauseam-que facit Domino, qui in superbiam erriguntur. Iohele propheta teste qui ait: Ascendet foetor eius |et ascendet putredo eius, quia superbe egit. Superborum igitur foetor ascendit, quia dereliquerunt odorem humilitatis fragrantiam-que uirtutis |et elato incedentes supercilio Aduersarii sequuntur uestigia, ut cum eo damnentur in die illa, quando uisitabit Dominus (ut Esaias inquit) in gladio suo duro et grandi et forti super Leuiathan serpentem ueterem, et super Leuiathan serpentem tortuosum, et occidet cętum qui in mari est. Qui enim nunc uel circa aera istum nubilosum uel circa terram hanc mortalium sedem uersantur, tunc omnes in barathro Tartari terribili atque horrendo concludentur. At tu si nolis cum his habere sortem, consortium quoque fuge superborum.