Latin
7.07.22 to 7.07.25
Marko Marulić, Evangelistarium 7.07.22-25
Unproofread scanNot analysed yet
Rarum est enim ut quis illorum mores non imitetur, quorum consuetudine utitur. Vnde psalmista: Superbo oculo inquit |et insatiabili corde, cum hoc non edebam. et : Nihil inquit a pueritia magis uitare conatus sum |quam tumentem animum et errectam ceruicem, Dei contra se odia prouocantem. Ob hoc quoque superbos fuge, ne forte dum illis iungeris, cum ipsis simul turbine diuinę uindictę inuoluaris. Qui enim uitiosis libenter copulatur, licet moribus dissimilis sit, fauere tamen uitiis eorum uidetur. et sicut a societate malorum non abhorret, ita minime mirum erit, si poenę quoque eorum particeps efficietur.