Latin
7.08.11 to 7.08.19
Marko Marulić, Evangelistarium 7.08.11-19
Unproofread scanNot analysed yet
Plurimi tamen et ante in hoc seculo magnis afficiuntur incommodis atque angustiis, quo uel ipsorum superbia castigata submittat ceruices |uel aliorum territa in humilitatem conuertatur. Quem superbum tunc non terruit Hierosolyma, uel cum olim a Caldeis euersa est |uel cum postea a Romanis? de qua Esaias prophetauit dicens: Dominus Deus fortis incuruabit habitantes in excelso, ciuitatem sublimem humiliabit, humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad puluerem. Postremo a Saluatore coarguta quod occideret prophetas |et ad se corripiendam missos lapidaret, audit: Ecce inimici tui circumdabunt te uallo, et coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te et filios, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem. Quem arrogantem non pauefecit Babylon a Medis Persis-que destructa? quod quidem immanitate eius atque superbia offensus Dominus futurum prędixit, cum ait: Visitabo super regem Babylonis |et super gentem illam iniquitatem eorum, et super terram Caldeorum, et ponam illam in solitudines sempiternas. Hanc et Esaias lugere uidetur dicens: Descende sede in puluere filia Babylon, sede in terra |non est solium filię Caldeorum. Idem alibi: Et erit Babylon inquit illa ciuitas gloriosa, in regnis inclyta, in superbia Caldeorum subuersa, sicut subuertit Dominus Sodomam et Gomorram |non habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque in generationes et generationes. Caldeorum hęc metropolis erat, inter septem mundi spectacula a scriptoribus numerata, tanta ędificiorum magnificentia ,ut pene incredibilia sint, quę de illa narrantur. Muris coctilibus cincta, Semiramidis reginę opus, cuius ambitus (ut Herodotus prodidit )sexaginta quattuor milium passuum erat, ut Strabo, trecentorum et octoginta stadiorum. quod pene idem est. Multo Babylone maiorem fuisse Ninum aiunt, quam nos Niniuen dicimus. cuius ambitum trium dierum itinere constitisse Ionę prophetę liber testatur. quam cum ille subuertendam prędixisset, Niniuitę poenitentię humilitate ueniam impetrarunt.