Latin
7.08.20 to 7.08.28
Marko Marulić, Evangelistarium 7.08.20-28
Unproofread scanNot analysed yet
Postea uero cum ad pristinas superbię sordes reuerterentur, quod ante timuerant, passi sunt a Cyaxare Medorum rege, regnante Hierosolymis Iosia filio regis Amon a seruis interempti. De ista Niniuę uastatione prophetauerat Zacharias dicens: Humiliabitur superbia Assur. et Sophonias: Extendet Dominus manum suam super aquilonem et perdet Assur, et ponet speciosam in solitudinem |et in inuium |et quasi desertum. paulo post: Hęc est inquit ciuitas gloriosa |habitans in confidentia, quę dicebat in corde suo: Ego sum et extra me non est alia amplius |quomodo facta est in desertum, cubile bestię? Igitur ut taceam Moabitas et Ammonitas |et quosdam alios potentia atque opibus quondam claros, ob hoc ipsum superbię crimen pene deletos, omnes terrarum dominos hortor, cum talia legerint de his, qui ipsis fortiores, opulentiores, uirorum armorum-que et rerum omnium copia maiores extitere, tam subito cecidisse, ne sibi insolenter superbe-que confidant, sed summi Dei scita leges-que contemnere metuant. semper-que meminerint |solo illius nutu cęlum terram-que posse deficere, qui solus ut essent potuit facere. Non eos extollat successus rerum, non errigant contra inimicos uictorię, non inflet imperii ampliatio. Audiant psalmistam Domino dicentem: Non enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non saluauit eos, sed dextera tua et brachium tuum |et illuminatio faciei tuę. Nunquid igitur qui dare potuit, non poterit auferre cum uoluerit? Nunquid quisquam ualebit resistere illi terribili, qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terrę? Erit inquit Esaias |fortitudo uestra ut fauilla stuppę, et opus uestrum quasi scintilla |et succendetur utrunque simul. Potentissimus olim fuit Ozias Iudeę rex |Geth oppidum destruxit, Iabniam et Azothum ędificauit, domuit Palestinos, Ammonitas pendere uectigal coegit. erat exercitus eius duorum milium et sexcentorum principum |et sub his trecenta et septem milia uirorum bello fortium.