Latin
7.08.29 to 7.08.39
Marko Marulić, Evangelistarium 7.08.29-39
Unproofread scanNot analysed yet
Cum tamen insolenter elatus |et templum ingressus adolere incensum uellet, quod officium sacerdotum erat, continuo lepra perfunditur |redditur-que ineptus curę et gubernaculo regni. In eius locum suffecto filio, uitam morte acerbiorem duxit. Sic igitur oculos superborum humiliat Dominus; sic superbi ascendunt usque ad cęlos et descendunt usque ad abyssos ; sic humiliat Dominus peccatores usque ad terram. Excelsi ergo statura (ut Esaias ait) succidentur, et sublimes humiliabuntur. Iterum ait: Dominus exercituum cogitauit hoc, ut detraheret superbiam omnis glorię |et ad ignominiam deduceret uniuersos inclytos terrę. et rursum: Vę inquit coronę superbię |ebriis Ephraim et flori decidenti glorię exultationis eius. Quid est enim aliud humanę potentię ostentatio |nisi florum gloria, mane florens, uesperi arescens ac defluens |et omnem penitus amittens decorem? Nullum terrę regnum perpetuum |neque diuitię stabiles |neque honor firmus. Cuncta caduca, fragilia, uaria atque mutabilia. in quibus hominum superbia dum caput attollere nititur, dum se stare putat, corruit. Hoc est illud Hieremię lumbare, quo cum se pręcingere uellet nequiuit. computruerat enim, et nulli iam usui aptum erat. atque hinc captata occasione Dominus: Sic inquit putrescere faciam superbiam Iuda |et superbiam Hierusalem multam. Nemo igitur superbiat, quia omnipotens est qui aduersatur superbos. Vnusquisque humilietur, quia Deus est qui humilibus dat gratiam. dicente Baruch propheta: Constituit Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes, et conualles replere in ęqualitatem terrę. dicente etiam Deo ipso in Ezechiele propheta: Ego Dominus humiliaui lignum sublime |et exaltaui lignum humile, et siccaui lignum uiride, et frondere feci lignum aridum. hoc idem aliis uerbis expressum est in Euangelio, ubi dicitur: Omnis mons et collis humiliabitur, et omnis uallis implebitur. et iterum: Dispersit superbos Dominus mente cordis sui, deposuit potentes de sede et exaltauit humiles. esurientes impleuit bonis et diuites dimisit inanes.