Latin
7.19.30 to 7.19.40
Marko Marulić, Evangelistarium 7.19.30-40
Unproofread scanNot analysed yet
Videbant impii quam illi constantes essent in proposito, quam parati ad omnia extrema subeunda prius |quam ut Christum desererent |et cogitare cogebantur |nequaquam uanum esse, quod tormentorum patientia uitę-que impendio defendi cernebant |miraculorum etiam magnitudine, quę per illos fiebant commoti conuertebantur. et qui paulo ante in christianos grassati fuerant, cum christianis necari optabant. Atque ita auctis ampliatis-que rebus christianitas pręualere coepit, infidelitas dissolui et euanescere. crux sancta adorari, idola uana euerti. Christus Dominus excoli, diaboli potestas calcari. Ipso denique martyrum sanguine creuit Ecclesia |et effuso cruore pinguior facta perquam huberem emisit segetem fidelium filiorum. O beata mors, quę mortalibus largita est immortalitatem, infidelibus fidem, et errantibus ueritatem, pereuntibus salutem |et pro Christo patientibus gloriam. Cui unquam regum principum-que terrę tantum boni attulere opes, delicię, amicicię, uictorię, regna, imperia, quantum uni fideli martyri sua tormenta? Petrus per crucem, Paulus per gladium, per ictus lapidum Stephanus |atque alii per alias corporis afflictiones ascensum sibi ad cęlum parauerunt |et nunc omnes bonis perfruuntur ęternis, nunc cum Domino suo regnant, quia pro nomine eius mundi aduersa forti animo pertulerunt. Futurorum ergo bonorum spe errecti, etiam in tormentis animo gaudebant. et cum flagellati fuissent apostoli, ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. Ad quod sane gaudium et nos inuitant atque hortantur |uolentes et martyrii sui habere socios |et glorię consortes. Vnde Iacobus apostolus: Omne gaudium inquit existimate fratres mei, cum in tentationes uarias incideritis, scientes quod probatio fidei uestrę patientiam operatur |patientia autem opus perfectum habeat, ut sitis perfecti et integri et in nullo deficientes. Ipse etiam apostolorum caput Petrus: Communicantes Christi passionibus gaudete, ut in reuelatione glorię eius gaudeatis exultantes.