Latin
7.19.41 to 7.19.43
Marko Marulić, Evangelistarium 7.19.41-43
Unproofread scanNot analysed yet
Vas electionis Paulus non solum gaudet, sed etiam gloriatur: Gloriamur inquit in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio uero spem |spes autem non confunditur . quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. et iterum ait: Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me uirtus Christi. propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus in angustiis pro Christo. Gaudent ergo atque etiam gloriantur in pressuris huius mundi omnes sancti, et nos dolebimus? Doleat qui diffidit, gaudeat autem et glorietur, qui spem suam in Deo collocauit.