Latin
7.20.1 to 7.20.10
Marko Marulić, Evangelistarium 7.20.1-10
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si milites suos rex ipse cęlestis non in delicias et uoluptates huius seculi, sed in conflictum et certamen sęuientium persecutionum destinabat, ut uincentibus inęstimabilis boni donatiuum distribueret, profecto ad militiam eius nullo modo pertinere poterit, qui non ita se subiecerit, ut pro tuenda ueritate nec supplicia nec mortem subire recuset. Is demum Christo militat, qui sępe mundi turbinibus quatitur, et nunquam superatur. dicente ipso Domino: In mundo pressuram habebitis |sed confidite: ego uici mundum. Quando hic qui uicit mundum, seruos suos confidere iubet, nullus de uictoria futura dubitandi relinquitur locus |Qua enim uirtute ipse uicit mundum, eam aduersus persecutiones certantibus nobis commodabit, ut uincamus. Immittent uobis inquit manus suas |et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et pręsides propter nomen meum. Ne autem terreamur subdit: et ego dabo uobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes aduersarii uestri. Demum ut proposito pręmio ad omnia perpetienda magis alacres redderet ait: In patientia uestra possidebitis animas uestras |Hoc est enim quod alibi dixit: Qui perdiderit animam suam in hoc mundo, in uita ęterna inueniet eam. Possidere ergo animam est |non hic sed in ęternitate uiuere. Omnis quippe possessio in pręsenti dubia est et incerta, in futuro autem erit stabilis et perpetua. Quod ut luculentius intelligas, rursum ille alibi ait: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum cęlorum. beati estis cum maledixerint uobis homines |et persecuti uos fuerint |et dixerint omne malum aduersum uos mentientes propter me. gaudete et exultate, quoniam merces uestra copiosa est in cęlis. Quam certe mercedem si alta mente consyderabimus, terrena omnia facile contemnemus. neque omnino quicquam toleratu graue uidebitur, quoties bona, quę pro malorum perlatione compensanda sunt cogitabimus.