Latin
7.26.1 to 7.26.14
Marko Marulić, Evangelistarium 7.26.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Est tamen ira quędam rationi parens, cum uitiis irascimur uel nostris uel alienis. hoc est, cum illa corrigi et emendari cupimus. Hinc sane et in nos uoluntariam corporis castigationem assumere consueuimus, ut mortiferę uoluptatis incitamenta excludamus |et carnem spiritui repugnantem, ueluti lasciuiens iumentum fatigatione aliqua labore-que domemus. Illos uero qui curę nostrę commissi sunt, si monitis non obtemperarint, minis uerberibus-que persequimur, non nocendi causa, sed gratia iuuandi. ut qui sponte sese corrigere noluerint ,corrigantur saltem inuiti, ne pereant. Ira igitur ista, quia ratione nititur, non modo non culpanda est, sed etiam necessaria. Charitati enim proxima est, dum per eam hominum saluti consulitur, medicorum more, qui putrescentia hulcera incisionibus cauterio-que curare aggrediuntur |et morbo irati dum sęuiunt, restituendę sanitati operam impendunt. Hinc est illud Ecclesiastis: Melior est ira risu, quia per tristitiam uultus corrigitur animus delinquentis. Tristem tantummodo uultum aduersus ęqualium seniorum-que crimina ostendere oportet, ne malefacta eorum mitiore aspectu probare uideamur. ira tamen abstinendum erit, ne magis exasperemus eos, in quos animaduertendi ius non habemus. Illa ira duntaxat nobis concessa est, qua uel subditos corripimus ne delinquant, uel nosmetipsos affligimus, ne malarum cupidinum blandimentis uincamur. Porro ira hęc tantum ab ea quę prohibetur differt, quantum ratio ab insania, quantum uerum ab errore, quantum denique iuuandi appetitio a cupiditate nocendi. Hanc sequamur, si nobis, si aliis quibus pręsidemus consultum uolumus. Illam uero brutam et irrationalem declinemus |tanquam et nobis et omnibus qui ea utuntur, noxiam atque perniciosam. Per hanc iustificatus est Phinees, cum uirum Israhelitam et Madianitidem meretricem turpiter coeuntes pugione confodit. Per illam autem damnatus est Cayn |alii-que multi, qui sanguinem innocentem indignati effuderunt. In hac Deum imitamur, qui peccatis offensus irascitur.