Latin
7.26.15 to 7.26.26
Marko Marulić, Evangelistarium 7.26.15-26
Unproofread scanNot analysed yet
In illa diabolum, qui cum malus sit, bonis inuidet |et iratus nos deiicere nititur de altitudine uirtutum. Dei autem ira percutit ut sanet, mortificat ut uiuificet |et meliora quidem uulnera sunt diligentis |quam fraudulenta oscula odientis. Hic pręterea qui diligendo uulnerat, interdum odiendo lędere desinit. unde loquitur: Non uisitabo super filias uestras, cum fuerint fornicatę, et super sponsas uestras, cum adulterauerint. Magna ira est cum peccantibus non irascitur Deus. hoc est cum peccantes punire differt. Quos autem ad correctionem affligit, de illis ait: Visitabo in uirga iniquitates eorum |et in flagellis peccata eorum, misericordiam autem meam non auferam ab eis. Nullam tamen iracundię perturbationem patitur Deus, neque dum corripit corrigendos |neque dum punit obstinatos. apud se semper placidus est atque tranquillus, apud illos uero iratus et furens qui malum quod meruerunt patiuntur. Ita nos quam minimum perturbare debet iracundia, cum delinquentes punimus, sed mouere charitas, ut punitos disciplina nostra emendet |et a uitio reuocet ad uirtutem. Publici quoque iudicii pręsidem ab odio atque ira procul esse oportet dum iudicat. Debet tamen meritas ab illis qui mali aliquid perpetrarunt, poenas exigere, siue ut ipsi corrigantur |siue ut alii reprimantur similis poenę metu, quam damnatos iuste perpeti uiderint. Equidem ita reor |inter iram et iustitiam Dei nihil interesse, nisi quod irę uocabulum tunc usurpet Scriptura, cum peccata uindicantur, iustitię autem nomen etiam ad remunerationem pertineat bonorum, in qua nullus irę locus est, sed benignitatis. Audiamus ergo in psalmis monentem: Irascimini et nolite peccare. Irascitur et non peccat, qui non odio mouetur hominis cum indignatur, sed criminis, qui punit, non ut lędat, sed ut lędendo emendet. quod quidem opus non inimicicię est, sed beniuolentię et dilectionis.