Latin
7.27.1 to 7.27.18
Marko Marulić, Evangelistarium 7.27.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
Non possumus efficere, quin aliquando plus etiam quam oportet irascamur. Quando quidem id sanctitate quoque pręditis hominibus interdum contigisse satis constat. Moyses iratus pręuaricationi plebis uitulum adorantis |tabulas Legis digito Dei scriptas confregit. Idem iratus fuisse dicitur filiis Aaronis sacerdotis, quod hircum quem pro peccato oblatum comedere debuerant, totum in holocaustum obtulerint. Dauid in Absalonem filium iratus fraternę cędis reum, uix amicorum precibus exoratus post biennium coram se apparere illum permisit. Hi tamen excusabiles uidentur, quia in delinquentes animo extiterint indignato |nec sine causa irati fuerint. Sed quo pacto excusabitur nescio ipse in utero matris sanctificatus Hieremias? uel ipse ore Domini laudatus Iob. Ambo enim ob indignationem impatientiam-que mentis |diei in qua nati sunt, maledixisse referuntur. Alter conquestus est quod probra irrisiones-que perferret pro sermonibus Dei, quos in populum uulgabat, alter quod supra modum miseriis calamitatibus-que oppressus esset. Quasi uero non liceat Domino quicquid uult de seruis suis facere? Ionas etiam sanctus propheta mortem sibi expetiuit |indigne ferens, quod Niniue seruata suam fefellerit diuinationem. Vnde arguitur a Domino dicente: Putas-ne bene irasceris tu? Quis autem excusare illum audet, qui increpatione accusatur diuina? Quid de apostolis dicam? et his quidem a Sapientia Dei electis? nonne indignati fuisse memorantur, cum a filiis Zebedei principatum peti audissent? Sed quemadmodum illi ab ambitione ad humilitatem |et ab indignatione ad placabilitatem Domini admonitionibus reuocati sunt, ita et nos quoties repentina aliqua mentis ęgritudine commoti fuerimus, quamprimum ad ęquanimitatis remedia recurramus. Morbus inueteratus plus laboris exigit in medendo, recentis uero facilis curatio est. Primum cauendę tibi sunt contentiones |et eorum qui natura iracundi sunt, consortia fugienda. Litibus foro-que abstinendum |dicente Apostolo: Seruum Dei litigare non decet.