Latin
7.27.43 to 7.27.47
Marko Marulić, Evangelistarium 7.27.43-47
Unproofread scanNot analysed yet
Reticulum iecoris offert Domino, qui toleratione superat iracundiam. In iecore enim in ipso humore fellis irę receptaculum esse creditur. Et quoniam hoc sacrificium in Lege pro peccato offerri iussum fuit, puto quod is qui in omnibus patiens fuerit, et pręteritorum criminum facile ueniam consequetur |et in futurum innocentiam custodiet |seruata autem innocentia inter beatos computabitur. Super omnia uero proderit |mente reuoluere |tum quę patientibus proposita sint pręmia, tum qualia impatientibus tormenta. Cogitare quoque quanta pro nobis pertulerit Dominus, quanta omnes, qui nunc cum illo sunt sancti, ut tali Domino digni inuenirentur.