Latin
7.28.1 to 7.28.17
Marko Marulić, Evangelistarium 7.28.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Post hęc optimum erit |ad seruandam erga omnes humanitatem animi-que mansuetudinem benedicentię linguam assuescere |ac semper ueluti immane pręcipitium sic euitare maledicti uerbum. Omnibus benedicere |et ne maledicentibus quidem maledicta referre |magnę constantię |magnę-que tolerationis indicium est. Benedic liberis tuis. quia scriptum est: Benedictio patris firmat domos filiorum. Benedixit Isaac filio suo Iacob, et Domino annuente cuncta quę illi in uotis fando congesserat, feliciter successerunt. Ipse etiam Iacob uita decedens benedixit nepotibus suis |Manasse et Ephraim |diuinitus-que inspiratus futuras filiorum sortes cecinit. Benedic seruis tuis. Christus Dominus benedixit discipulis suis. Etenim sicut Lucas ait, ab eis in cęlum recessurus eleuatis manibus benedixit eis. ostendens, quod quicunque sua benedictione se dignum exhibuerit, ipsum in cęlum euntem sit secuturus. Benedic populo tuo. Moyses et Aaron sacerdos benedixerunt populo, et apparuit gloria Domini omnibus qui aderant |ut ait scriptura . Vt ergo benedicentium merita testaretur, miram manifestam-que sui splendoris uisionem oculis humanis obiecit Dominus |et quantum sibi benedicta seruorum suorum placeant aperte significauit. Atque ut benedicendi magis studiosos redderet, ipse quomodo benedicant docere uoluit. Sic inquit benedicetis filiis Israhel |et dicetis eis: Benedicat tibi Dominus |et custodiat te. ostendat Dominus faciem suam tibi |et misereatur tui. conuertat Dominus uultum suum ad te |et det tibi pacem. Vt-que sciamus omnibus benedicendum esse, idem Dominus in Euangelio pro maledictis quoque iubet referri benedicta dicens: Benedicite maledicentibus uos et orate pro persequentibus uos. Moyses diem suum obiturus conuocatis tribubus ne intestatus decederet, singulis benedixit |et quę futura erant simul prophetauit. Quis igitur dubitet, quin illi Spiritu Sancto repleantur, quos benedicere |bene-que omnibus optare plurimum delectat? Salomon cui cęlitus infusa sapientia erat, arca in templo collocata uictimis-que immolatis benedixisse dicitur ecclesię Israhel templum-que dedicasse.