Latin
7.28.31 to 7.28.39
Marko Marulić, Evangelistarium 7.28.31-39
Unproofread scanNot analysed yet
Profecto qui huius benedictionis particeps est, eius conuersatio in cęlis est, non in terra. Proinde nec terrena bona ad eum spectant, qui his expeditus capere properat cęlestia. Nos ergo talem ante omnia benedictionem tam proximis nostris quam nobis ipsis impartiri semper optemus et precemur. qua impetrata |nec aduersa efficere poterunt, ut indignemur, nec prospera ut lasciuiamus. Bona igitur et dicamus omnibus |et optemus, ita tamen, ut semper animę ratio habeatur magis quam corporis. ut quod cuique ad beatitudinem adipiscendam accommodatius futurum sit, hoc etiam in pręsenti tempore contingat, siue id triste putatur, siue lętum. cum nihil tam graue sit, ut id non eleuet spes bonorum quę promissa nobis expectamus. Sic igitur benedicatur omnis homo qui timet Dominum, ut exhuberet frugibus uirtutum, ut bonorum operum foecundus sit, ut animę sanitate perfruatur, ut hostes inuisibiles uincat |et omnes carnis molestias superet, fide firmus, spei plenus, charitate feruidus, et ad bona tandem perueniat sempiterna |benedicat-que ei Dominus ex Syon, qui fecit cęlum |et terram. Hic quippe benedicendi mos apostolorum proprius fuit, ut eorum scripta testantur. Omnes fere Pauli epistolę sic finiuntur, ut eis ad quos directę sunt, gratiam precentur et pacem, non huius mundi pacem uel gratiam, sed Dei Patris et Domini nostri Iesu Christi et Spiritus Sancti. Nihil ei deesse poterit, quem ubique Dei gratia comitabitur. Qui autem linguam suam ad benedicendum assuefecerit, hic uere Christi seruus habebitur, illorum in cęlo copulandus consortio, quorum morem in terra fuerit emulatus.