Latin
7.29.1 to 7.29.14
Marko Marulić, Evangelistarium 7.29.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Vt autem benedicendi studio diligentius incumbamus, opportunum uidetur nunc scrutari, quantum mali maledicis et impurę linguę hominibus propositum sit. Semeim cuius maledicta patienter pertulerat rex Dauid, ultus est postea rex Salomon. et ille qui regem incessere ausus fuerat, capite mulctatus poenas dedit. non ab eo hoc passus cui iniuriam intulerat, sed ab eo qui punire debuit aliis illatam. domino iubente: Principi populi tui non maledices! Magis tamen poena illa uerenda est, de qua Apostolus ait |maledicos a regno Dei excludendos cum fornicariis et idolorum cultoribus. Qui autem inde repulsi sunt eos ad inferos cruciari certum est. Quoniam impii ac scelesti non solum bono summo priuantur, sed etiam suppliciis ascribuntur ęternis. Ita ut lingua nequam nulli perniciosior sit |quam ipsi cuius est. Mordet alios maledicus, et semet maledictionis suę telo conficit, similis uiperę illi, quę cum manum Pauli apostoli mordicus apprehendisset, nihil illum lęsit, sed ipsa in ignem excussa et exusta periit. Perire non debuit dicet aliquis, quę non lęsit. sed ideo non lęsit, quia Deo prohibente lędere non potuit. periit autem quia lędere uoluit, et mortem quam alteri inferre tentauit, iuste ipsa pertulit. Sic maledicus, dum oris sui procacitate alios offendere concupiscit, licet non offendat, tanquam si offenderit, poenas dabit. Vnde in Lege scriptum est: Non solum qui percusserit, sed etiam qui maledixerit patri suo uel matri, morte moriatur. et in alio loco: Non maledices inquit surdo |nec coram cęco pones offendiculum. Maledicit surdo qui de absente obloquitur. Cęcum offendit, qui opprimit incautum. Hinc etiam ait: Non eris criminator |et susurro in populis. Denique adeo magnum uitium est maledicentia, ut probis honestis-que uiris interdicta sit cum maledico consuetudo. dicente in Prouerbiis Salomone: Remoue a te os prauum, et detrahentium labia sint procul a te. de quibus Hieremias ait: Sagitta uulnerans lingua eorum.