Latin
7.30.1 to 7.30.13
Marko Marulić, Evangelistarium 7.30.1-13
Unproofread scanNot analysed yet
Ad hęc quoniam omnis offensa, quam per linguę intemperantiam alicui irrogamus, maledictum dici potest, etiam ille qui conuitiatur |qui-que famam carpit aliorum non minus maledicus est, quam qui denotatione aliquem damnat. Conuitiis autem contendere atque rixari |insanire est. dicente Salomone: Omnes stulti miscentur contumeliis. Et iterum: Labia stulti miscent se rixis, et os eius iurgia prouocat. Tales quippe clementissimum Dominum ad iracundiam prouocant |his-que per Sophoniam prophetam minatur dicens: Audiui opprobrium Moab et blasphemias filiorum Ammon, quę exprobrauerunt populo meo, et magnificati sunt super terminos eorum. propterea uiuo ego dicit Dominus exercituum Deus Israhel |quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorra. Ad inferos ergo pręcipites delabentur Sodomę et Gomorrę urbium instar, qui linguam a contumelia probro-que non coercent. Nam hoc quoque illorum uitium est, quod tam impatientes ad ferendam contumeliam sunt |quam auidi ad inferendam. Gaudent insilire dorsis aliorum, suo autem uelut indomiti equi neminem admittunt. atque hęc ferme natura contumeliosorum est. Eadem ratio detractorum habetur. nisi quod minus ei creditur, qui iratus opprobrat, quam qui odium cęlans de moribus pronunciat alienis. ut quem ipse insectatur, aliis quoque dissimulata inimicicia facilius odibilem reddat. Sed uideamus qualiter et hi a Domino plectantur. Maria quoniam Moysen probro taxauerat, lepra perfunditur |et extra castra propellitur. Illis etiam qui de populo ipsum contumaciter offenderant, denegatum fuit Terram ingredi promissionis. Ex quo apparet detractores ab Ecclesię communione alienandos |et promissam fidelibus paradisi regionem non ingressuros, nisi ad poenitentiam conuersi sese correxerint. De isto hominum genere psalmista ait: Exacuerunt ut gladium linguas suas, intenderunt arcum, rem amaram, ut sagittent in occultis immaculatum. quibus et imprecatur dicens: Muta fiant labia dolosa, quę loquuntur aduersus iustum in superbia et abusione.