Latin
7.30.14 to 7.30.23
Marko Marulić, Evangelistarium 7.30.14-23
Unproofread scanNot analysed yet
Quin etiam ipse Dominus minacibus admodum uerbis aggreditur detractorem dicens: Os tuum abundauit malicia, et lingua tua concinabat dolos |sedens aduersus fratrem tuum loquebaris, et aduersus filium matris tuę ponebas scandalum. hęc fecisti et tacui |existimasti inique quod ero tui similis? arguam te |et statuam illa contra faciem tuam. Et quoniam nihil terribilius est quam incidere in manus furentis Domini, subdit propheta et ait : Intelligite nunc hęc qui obliuiscimini Deum, nequando rapiat et non sit qui erripiat. et paulo post: Deus conteret inquit dentes eorum in ore eorum; molas leonum confringet Dominus. Quorum dentes? quorum leonum molas? Illorum utique de quibus alibi ait: Filii hominum dentes eorum arma et sagittę, et lingua eorum gladius acutus. et alibi: Acuerunt inquit linguas suas sicut serpentes; uenenum aspidum sub labiis eorum. Quos etiam damnandos declarat dicens: Caput circuitus eorum, labor labiorum ipsorum operiet eos |cadent super eos carbones; in ignem deiicies eos; in miseriis non subsistent. per carbones et ignem et miserias poenę designantur inferni, cęteris atrociores. quales reor et ille diues patiebatur, totus quidem ardens, linguę tamen magis sentiens ardorem. quam solam refrigerari frustra petiit. Ex quo apparet quam graue peccatum sit detractio, quę talem meretur animaduersionem. Quod si melius est (ut Salomon ait) bonum nomen quam diuitię multę, nonne magis peccat qui famam aliorum praua sugillatione denigrare conatur, quam qui bona diripit |et innoxios exuit opibus? Vnde idem dicit: Cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor. Et hunc quidem ueluti pestem quandam nos fugere suadet dicens: Cum detractoribus non commiscearis. quoniam inquit repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis nouit? Periculosa est enim cum peruersis conuersatio, ne ipse quoque peruertaris |et una cum illis pereas.