Latin
7.30.24 to 7.30.26
Marko Marulić, Evangelistarium 7.30.24-26
Unproofread scanNot analysed yet
Non solum ergo cauendos esse, sed etiam detestandos docet Dauid cum ait: Detrahentem secreto proximo suo hunc persequebar. Siquando in eiusmodi hominem incidere contigerit, non pręstemus aures, ora auertamus, ut non delectari nos sed offendi suis sycophantiis malignus nugator cognoscat, et pudore confusus obmutescet. Id quoque Salomon testatur dicens: Ventus aquilo dissipat pluuias, et facies tristis linguam detrahentem.