Latin
III. EXTERNA, 47. APVD FERENTINOS
Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius 3.10.2
Unproofread scanNot analysed yet
47. 1. Patent dicta. Pulchre autem concludit nequo modo monumentum alienetur nec de familia sua exeat. 47. 2. Vos ergo qui in magna familia, in multis diuitiis, in amplis ędibus uitam uoluptuosam agitis mementote quam angusto in loco, quam foedo ac turpi mox congregabimini, qualemue pro deliciis uestris mercedem estis accepturi, et tunc demum perpendere poteritis quanto pręstat bene ac pudice uiuere quam molliter atque luxuriose.