Latin
III. EXTERNA, 48. NEAPOLI
Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius 3.11
Unproofread scanNot analysed yet
HIC CHIAE CVBAT AMPHORAE MARITVS MOETIVS SVFFECIVS CORELIANVS. PAVPER DELICIIS GVLA ATQVE LVXV. DIVES. SI MEDIOCRITATE SCISSET VTI. SOCRATICVS TAMEN IN RE VNA QVOD SE SCIRE NIHIL SATIS SCIEBAT. 48. 1. Huc animum aduertite, ganeones, parasiti, sichophantę, qui tuburcinato patrimonio egere coepistis! Nonne huic similes estis qui se scire nihil satis sciebat? Nihil enim illo imprudentius est qui pręsentibus utitur et futura non cogitat.