Latin
II. ROMAE, 3. Statuę Bruti subscriptum
Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius 3.3
Unproofread scanNot analysed yet
VTINAM VIVERES. 3. 1. Hoc ideo Bruti statuę subscriptum fuisse aiunt quia exacti sunt ab eo reges et nemo postea regis aut domini nomen sibi uendicauit pręter paucos. Qui quoniam contempta senatus autoritate dominari coeperant, optauit qui hoc subscripsit Brutum ad uitam redire ut eorum dominatum compesceret, ex eo innuens tales non esse imperatores, sed tyrannos, qui senatum populumque Romanum sibi parere compellunt.