Latin
II. ROMAE, 4. Statuę Cęsaris subscriptum
Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius 3.4
Unproofread scanNot analysed yet
BRVTVS QVIA PRIMVM RE- GES EIECIT. CŌS. FACTVS EST hic qVia coss. eiecit rex postremo factVs est. 4. 1. Et hoc cum superiore conuenit atque utrunque dictum apparet in inuidiam Iulii Cęsaris, qui imperium per uim occupauerat et, cum consules ante hac annui crearentur, ille se consulem perpetuum dictatoremque ęternum dici uoluit. Postremo in senatu occisus periit, ab iis qui pro libertate stabant. Nihil enim iniuria partum esse potest diuturnum. Harum autem inscriptionum meminit Suetonius in Vita Cęsaris .