Latin
144.14 to 144.30
Marko Marulić, Repertorium 144.14-30
Unproofread scanNot analysed yet
Panes tantum ordeaceos habuerunt apostoli, quando Dominus pascere uoluit turbam. Per hoc intelligimus, quali cibo contenti erant; quam autem modico, patet quia quinque habuerunt ipsi duodecim. Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet VI. Siquis sitit, ueniat ad me et bibat etc. VII. Viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem XXI. Celeritas. Currebant duo simul, et ille alius discipulus pręcurrit citius Petro, et uenit primus ad monumentum; non tamen introiuit. Petrus autem sequens introiuit. Tunc et ille alius introiuit, uidit et credidit XX. Consilium. Diabolus ideo dicitur homicida, quia persuasit homini transgredi mamdatum Dei. Ergo qui mala suadet proximo, occidit illum VIII. Conuersi. Cum esses sub ficu, id est sub umbra Legis, uidi te id est elegi priusquam te Philippus uocaret, id est apostoli missi ad prędicandum I. Inuenit Iesus in templo, id est in anima hominis uendentes ementes, id est carnales concupiscentias, et conuertens eam constituit templum orationis, quod fuerat negociationis etc. II. Samaritani conuersi primo prędicatione mulieris, id est ecclesię, deinde pręsentia Iesu, id est illustratione intellectus per gratiam Spiritus Sancti IIII. Mortui audient uocem Filii Dei, et qui audierint, uiuent V. Omne quod dat mihi Pater, ad me ueniet; et eum qui uenit ad me, non eiiciam foras VI. De cęco sanato uicini et noti admirantes dicunt: Non ne hic est qui sedebat et mendicabat? Alii dicebant: quia hic est, alii : Nequaquam, sed similis est eius etc. IX. Et alias oues habeo, quę non sunt de hoc ouili; et illas oportet me adducere, et uocem meam audient, et fiet unum ouile et unus pastor X. Ieeus declinans Iudeos abiit iuxta desertum, quia uerbum illis relictis uenit ad gentes XI. Quidem gentiles rogauerunt Philippum dicentes: Volumus Iesum uidere. Philippus, dicit Andreę, rursum uterque Iesu. Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. Seruo amputatur auricula et denuo restituitur: ut auditus litterę in auditum spiritus conuersus non iam seruiat, sed regnet. Malchus enim regnaturus dicitur XVIII.