Latin
144.31 to 144.43
Marko Marulić, Repertorium 144.31-43
Unproofread scanNot analysed yet
Confessio. Qui autem facit ueritatem, uenit ad lucem, ut manifestentur opera eius, quia in Deo sunt facta III. Lazare, ueni foras: ut scilicet ab excusatione et occultatione peccati ad accusationem ore proprio exire prouocetur etc. XI. Communio. Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in uitam ęternam, quem Filius hominis dabit uobis. Hunc enim Pater signauit Deus. Panis enim uerus est qui de cęlo descendit, et dat uitam mundo. Ego sum panis uite; qui uenit ad me non esuriet; et qui credit in me non sitiet in ęternum VI. Ego sum panis uitę. Patres uestri manducauerunt manna etc. Hic est panis de cęlo descendens, ut siquis ex ipso manducauerit, non moriatur. Ego sum panis uiuus qui de cęlo descendi. Siquis manducauerit ex hoc pane, uiuet in ęternum; et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi uita. Caro enim mea uere est cibus, et sanguis meus uere est potus. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo. Qui manducat me, et ipse uiuet propter me etc. VI. Post bucellam introiuit in Iudam Sathanas. Qui enim indigne manducat et bibit, iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini XIII. Consolatio, Multi autem ex Iudeis uenerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo XI. Circumcisio propter tres causas data etc. Moyses dedit uobis circumcisionem, non quia ex Moyse est, sed ex patribus, et in sabbato circumciditis hominem etc. VII. Caritas. Ipse enim Pater amat uos, quia uos me amastis, et credidistis quia a Deo exiui XVI. Tunica inconsutilis desuper contexta caritatem significat indissolubilem et supereminentem XVIII. Prior Ioannes pręcurrit ad monumentum, sed Petrus prior introiuit XX.