Latin
154.30 to 154.60
Marko Marulić, Repertorium 154.30-60
Unproofread scanNot analysed yet
Cinna et Marius . Bessum Alexander curuatis arboribus alligatum diffindi iussit . Cassius eodem, quo in Cęsarem usus fuerat pugione, se ipsum interemit. Brutus quoque propria manu in se usus . Antonius tragica pe rsona usus in Romanos, in Ęgyptios comica . Metrodatem Artoxerxes scaphis occidit . Parisatis Statiram, filii Artoxerxis uxorem, ueneno tollere uoluit, nisi illa cauisset . Cibus, potus. Lycurgi institutum, ut in communi simul coenarent, nequis priuatim luxurię indulgeret . Pericles coenarum apparatus contempsit deuitauitque aliorum conuiuia, quod uirtutis grauitati derogarent . Cato senior eodem uino quo operarii usus . Cibi ac potus parcissimus Agesilaus . . Alexander coquos solertissimos ad se missos remisit his sibi opus non esse dicens, sed illis quos sibi Leonidas pedagogus comparauerat, ad prndia nocturnis itineribus, ad coenas uero prandiorm parcitate . In communi suorum siti alatam sibi aquam noluit bibere . Raro ante occasum solis discubuit Cicero propter stomachi cruditatem . Graciles et pallentes timuit Cęsar, non nitidos et comatos . Marcus Antonius, dum Alpes transcenderet, aquam corruptam bibit, radices crudas comedit, cum gulosissimus esset . Artoxerxes in siti aquam putridam bibens, ne uinum quidem unquam se iucundius bibisse confessus est . . In conuiuio Attici non aliud acroma quam anagosten, sine lectione non coenabatur, ut non minus animo quam uentre conuiuę delectarent . Celeritas. Celeres ueloces dicti a Celere, Romuli comite . Agatharco pictore se efferente celeritate pingeni animalia, Zeuzis "Ego uero longo tempore", inquit . Euchidas Plateensis ante solis occasum die uno mille stadium iter emensus . Lucullus longinqua emensus . Cęsar . Consilium secretum esse oportere. Ideo Consi ara sub terra posita erat in Circo Maximo Romę . Diana Aristobula, id est optime consulens . Tonitru audito comitia dissolui solita . Credulitas. Subita persuasio ad scelus peruia est . Curiositas. Antigonum Demetrio filio interroganti, quando cum exercitu reuersurus esset, respondisse ferunt: An solus times, ne tubarum sonitum audire non possis .