Latin
154.61 to 154.69
Marko Marulić, Repertorium 154.61-69
Unproofread scanNot analysed yet
Concordię templum fieri in foro Camillus uouit . Concordes difficile superari Sertorius ostendit exemplo hominis uellicantis equi caudam et totam simul auellere nitentis . Concordia regni inter Antigonum et Demetrium, eius filium . Custos. Eumenes captus cum rogaretur, quonam pacto custodiendus esset, ut leo, ut elephantus . Confugium. Asylus a Romulo constitutus . Themistocles dicere solebat se non nisi in periculis a suis honorari. Ad se enim procellę tempore tanquam ad platanum confugere, redeunte autem serenitate, euellere ac deiicere . Corporis cultus. Abantes anteriorem capitis partem abradentes, ne ibi ab hoste apprefendi possent, dum manus consererent. Sic et Macedones sub Alexandro barbam eadem de causa abradebant .