Latin
156.1 to 156.24
Marko Marulić, Repertorium 156.1-24
Unproofread scanNot analysed yet
Consortium. Antistheni probro dabatur aliquando, quod congrederetur malis. "At medici", inquit, "inter infirmos uersantur, neque tamen febricitant" . Diogenes exprobranti sibi, quod loca immunda introiret, "et sol", inquit, "in secessibus abit, neque inquinatur" . Calliditas Pysistrati, qua tyrannidem inuasit omnibus blandiens, et cum se uulnerasset, id ab inimicis passum dixit . Pitacus cum Phirnone certans, rete illum, quod sub clypeo tegebat, inuoluit atque interemit . Bias, cum ab Aliate Pryenne, eius patria obsideretur, duos/mulos saginatos emisit, et miratum regem, quod iumentis copia frugum in urbe suppeteret, obsidionem soluisse ferunt . Constantia. Xenocrates, legatus ad Philippum missus, non potuit neque conuiuiis neque donis corrumpi solus, cum cęteri collegę eius deliniti fuissent . Polemo nulla passione mouebatur . Crates propinquos se a Diogene auertere molientes baculo persequebatur constansque perdurabat . Crudelitas. Solon interrogatus, cur contra parricidam legem non tulisset, quod desperasset, ait, hoc scelus . Bion impietatem 1 pessimam esse dicebat contubernalem fiducię etc. . Calistenes ab Alexandro leoni obiectus . Hipparchia Theodorum arguit impietatis . Cibus, potus. Magis esca olus, caseus panisque cibarius . Anacharsis dixit uitem uuas tris ferre: primam uoluptatis, secundam ebrietatis, tertiam moeroris . Oleum uesanię pharmacum . Socrates adeo parce ac temperate uixit, ut, cum Athenas lues sępe uastaret, ipse nunquam ęgrotauerit. Dicebat eum qui suauissime comederet, obsonio non egere . Cum uocasset ad coenam diuites, et Xantippen modici apparatus puderet, "si frugi", inquit, "erunt, mensam non aspernabuntur, sin autem intemperantes, nulla nobis de his cura erit" . Menedemus uocatus ad coenam intuensque lautissimis cibis diuitem mensam nihil locutus est, sed tacitus eam luxuriam coarguit, dum solas oleas in cibum sumpsit. Proiectas carnes per ignorantiam comedit, et resciens nausea torquetur . Xenocrates corona aurea donatus immodicę potationis ab his qui se continebant apud Dionysium . Diogenes crudas carnes edere conatus est, sed in eo non perstitit .