Latin
156.25 to 156.35
Marko Marulić, Repertorium 156.25-35
Unproofread scanNot analysed yet
Interroganti, quanam hora prandere oporteret, "si diues", inquit, "est, quando uult, si pauper, quando potest . Luxuriosum intuitus oleas in diuersorio edentem, "si sic prandisses", inquit, "non ita coenares" . Cratero precante ad se illum proficisci, "at malo", inquit, "sal Athenis lingere quam apud te frui magnifice instructa mensa". Cum sibi probro daretur, quod in foro manducaret, "in foro enim", ait, "esurio". Item, quod in caupona biberet, "et in tonstrina", inquit, "tondeor" . Non esse iniustum humanis uesci carnibus . Crates aquam bibere solitus dicitur . Zeno uescebatur perlibenter ficubus recentibus et siccis . Rogatus, cur, seuerus cum esset, in conuiuio tamen hilaresceret, "et lupini", ait, "cum sint amari, perfusi tamen aqua dulcescunt. Erat simplicissimi uictus crudisque tantum cibis utebatur et tenui pallio. Philemon de illo: "Esuriem docet, et discipulos capit" . Pithagoras primus athletas nutrisse carnibius, antea caricis et molli caseo nutriri solitos. Alii non hunc, sed alium Pythagoram Alipten. Hic autem animatis abstinere iussit, exercens atque assuefaciens mortales ad faciliorem uictum, ut cibos semper parabiles haberent, quibus igne ad coquendum opus non esset quique aquam simplicem biberent: hinc etiam sanitatem corporis et ingenii acumen acquiri . Solo pleruumque fauo aut pane contentum uixisse quidam autumant, uinum raro gustasse; obsonium illi fuisse ut plurimum cruda uel elixa olera; marinis raro utebatur. Aristoxenus tamen ait cuncta illum animata in cibum permisisse, boue aratore et ariete exceptis . Fabarum interdicebat usum, quod uento essent plenę atque animato maxime conuenirent. Ad hęc, nisi sumantur, leuiores ac pudiciciores fieri uentres, atque adeo, quę in somnis contingunt imagines, leues ac perturbatione uacuas perferri . Aristoteles ait ideo fabis abstinendum admonuisse, siue quod pudendis similes sunt, siue quod inferni ianuis ---sunt enim foecundę solo ---siue quod corrumpant etc. Gallo item abstinendum; nam sacer est et horas significat. Pisces item sacros non gustandos. Panem non frangendum .